monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 28
{X} quod interest spatii, Cepheni tenent; ab his iuga ultra Adiabeni tenent, per convalles autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Armeniae nunc dicentur.